- REUTLINGA
- REUTLINGAurbs Imperialis, sed parva. in Ducatu Wirtembergic. nomen accepit ab extirpando, reutten, aussreutten, quod arbores ex silva, quae ibi fuerat, extirpatae sint, et urbs condita, ad amnem praeterfluentem Echez, et fluv. Nicrum. Imperii civitatibus ascripta est a Friderico II. Imperatore eôdem auctore murô vallôque circumdata, virca A. C. 1215. vel utalii, A. C. 1240. vel 1282. postquam ultimus pagi dominus Rudollus Comes Achalmensis, absque herede decessisset: e cuius ditione vicini quidam pagi ab eodem Imperatore urbi donati sunt: quorum haec beneficiorum memortenaciter Friderico adhaesit, proin ab Henrico Thuringiae Principe, Anti Caesare, obsessa A. C. 1247. regitur urbs pure Democratice, aerem habet salubrem et prum, multisque insignibus privilegiis donata est. Plura suppeditabit Limnaeus Enucl. l. 4. c. 49. Distat 2. milliar. German. a Tubinga in Ortum, Ulmam versus 10. et 5. a Stutgar. dia in Meridiem.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.